- CADUCEUS
- CADUCEUSMercurii virga fuisse dicitur, quâ ille ad dissidia, et discordias tollendas utebatur. (unde Caducifer dictus est) a cadendo sic vocata, quod contentiones et bella cadere faceret, nam quemadmodum per Faeciales bella indicebantur, ita per Caduceatores finiebantur. Vide Voss. in Caduceus. Ceterum Aegyptii veteres Caduceum in speciem 2. draconum maris et feminae figuraverunt, qui parte mediâ sui voluminis, nodô quem Herculeum vocant; sibi alligantur, primisque partibus reflexi, in modum circuli oscula iungunt. Hanc virgam Apollo dicitur invenisse, et Mercurio donavisse, lyrâ vicissim ab illo acceptâ, De draconibus autem caduceo additis hanc afferunt rationem: Mercurium, hanc virgam manu tenentem cum in Arcadiam proficisceretur 2. serpenres pugnantes invenisse, virgâque interpositâ dictô citius proelium diremisse: ad cuius rei memoriam posteri Caduceum 2. draconum si militudine figurârunt, illudque Mercurio, veluti peculiare insigne, attribuerunt, qui illô et animas ab inferis revocare, et somnum, quibus volebat, immittere credebatur. Virg. Aen. l. 4. v. 242.Tum virgam capit, hâc animas ille evocat orcâPallentes; alias sub tristia tartara mittit,Dat somnos adimitque. ------Horat. l. 1. Carm. 10. v. 17.Tu pias laetis animas reponisSedibus, virgaque levem coercesAureâ turbam. ------Nic. Lloydius. Vocem Salmasius e Graeco καρύκειον deducere mavult; et inter symbola Eleusiniorum Sacrorum Caduceatores quoque fuisse, σπονδοφέρους forte Polluci notat, ex Clemente Alex. ubi totam sacrorum horum scenam facunde traducit. Vide in voce Eleusine. Nec omittendum supplices olim caduceum quoque praeferre consuevisse, quod hunc gestantes ab omni violentia tuti essent: cuius rei exemplum Livius exhibet l. 8. c. 20. Vide etiam Caelium Rhodig. Lect. Antiq. l. 21. c. 16. Coeterum coronari nonnumquam Caducei consuevere. Sic nuntius Thesei Athenas praemissus, apud Plutarchum in Theseo, cum plurimi inibi essent, qui ei alacriter imponerent coronam salutis (de qua infra dicemus) ille acceptâ coronâ caduceum coronavit. Sed et κηρύκεια συμπεπλεγμένα εν τῶ θαλλῶν, Caducei cirumvoluti ramis oleaginis, occurrunt apud Dinarchum in Demosthenem. Vide Car. paschalium Coronar. l. 2. c. 9. et l. 6. c. 16. et infra Felices arbores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.